LARVATUM Funus

LARVATUM Funus
LARVATUM Funus
dicebatur apud Antiquos, cum cadavera ipsa ruinâ aedium detrita, vel alio casu mutilata, propter deformitatem publice oculis exposita efferri ad funus non potuêrunt: sed loco eorum vel larvoe quaedam, quae eorum faciem repraesentarent vel plane involuta et vestibus tecta, vide Camerarium Horis Subcis. l. 2. c. 96. Ita Plin. scribit, Scipionem Aemilianum obvoluto capite
elatum, nelivor vel tumor in ore appareret. Et Neronem, cum videtet Britannici fratris corpus, propter venenum, quo eum petemerat, livore decoloratum, curavisle ut gypso oblineretur, et postero die raptim larvato funere efferretur: gypsum vero ingruente pluviâ defluxisle, ut ita neforium scelus omnium oculis exponeretur, tradit in Nerone Dion. Alias cadaveta honestissimis in vestibus sepeliri solita notum, et diximus suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”